ETHNICA Religio

ETHNICA Religio
ETHNICA Religio
confusis linguis, et gentibus per universum orbem dispersis, in Chami, qui vestigiis Cami insistens, eius haeresin, et damnatos errores postliminio reduxit posteritate, exotta est. Fuit autem vel Communis, cuius dogmata, Esse Deum, Solem, Lunam, et stellas pro Diis colendos: Homines bene meritos in numerum Deorum transcribendos: Sacrificandum. Modus Theologiam suam tradendi fuit Aenigmaticus, et mysticus, vel Singularis, itemum fuit vel Fera, barbaratum gentium, puta Scitharum Celtarum, Sarmatarum, qui, communem Religionem retientes, coeteris propter simplicitatem contemptui erant, notati ssecundum nonnullos ab Apostolo Col. c. 3. v. 11. vel Culta, quam novis dogmatibus, ritibus, et cerimoniis excoluêrunt, Chaldaei, Aegyptii, Graeci, et Romani, unde illa quadruplex, Chaldaica, Aegyptia, Hellenica, et Romana, de quibus sigillatim. Vide G. Horn. Hist. Eccl et auctores Leydeckero in Notis. et Observat. ad eum indigitatos. Omnes id commune habebant, quod Atheisnum, et Religionis innovationem gravissime punitent. Ibid.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”